3.9.17

Umbrato horto

Surgente die,
pæne vultus offendit
vespertilio.



Evolat ex herba subito alati gregis alte
   altera primum pars, altera tum sequitur.



Vagatur auris
vesperi flantibus mens
velut amota.



Umbrato extremas frondes illuminat horto
   Sol simul infusus vesperis atque solo.



Flores amisit
oleander plerosque
cum novo mense.

No hay comentarios:

Publicar un comentario