6.9.17

Luna, passeres, nubes

Inter calorem
passeres in fruticis
umbra vescuntur.


Cito discedens
Luna plena flavaque
surgente die.


Quasi navium
sulci productæ nubes
cælum transeunt.

2 comentarios:

  1. Papae, quam dulces, teneri versiculi!

    ResponderEliminar
  2. Gratias plurimas tibi ago!

    ResponderEliminar