7.8.17

Varia

De homine et cuniculo

Tametsi lento
miratur cuniculus
hominis gressu.



Distichon amatorium

Solis lux te fert in mentem, lumina, noxque,
   auræ quam mulcent, arboris et sonitus.



Ad exitum Tagi

Majora amnis ubi Tagus invenit æquora tandem,
   mens desiderio pellitur ex solitis,
majorum cupida ipsa, sibique quid attamen altum
   sit non comperit aut quæ petat ipsa loca.



De 'Strelitzia reginæ' mihi primum nota







Te, 'Paradisi' miratus quod diceris 'ales,'
   primum apparitam avis per speciem celebro.

No hay comentarios:

Publicar un comentario