16.8.17

Gemini fructus

Sublata cauda,
petaurista videtur
anisoptera.



Gemini fructus
extremo de ramulo
platani nudo.



Dulcis odor nondum me linquit nec tua clara,
   persistens acies, risus adest animo.
Arcanis oculis præbes mysteria, terras
   ignotas: sic quæ mente tua latitant.
Natum gignere vis, ego amorem non tibi celo:
   Quin hunc sermonem pergimus ast alibi?

5 comentarios:

  1. Maxime, amice, caue femellas gignere natos
    percupidas. Ab eis, dum licet ire, fuge!

    ResponderEliminar
  2. Ego autem, si vellet illa, statim irem ad eam. Ceterum poetæ amico, qui monuit verbum “pertinax” mutandum esse, gratias plurimas ago.

    ResponderEliminar
  3. Haec sunt plērumque bene meditanda nē quid dētrīmentī et parentēs et (praesertim) nātī capiant. Diūne amōre coniūnctī estis? Nī errō mihī ōlim dīxistī eam tē nōn multī aestimāre. Num errō?
    Cauē nē Venus, dea fallāx, cōnsilia tua conturbet!

    ResponderEliminar
  4. Non erras. Illa quidem Venus mea fortasse nullo amore mecum conjuncta est neque natum gignere vult meum, sed dum potero conabor efficere ut consilium mutet.

    ResponderEliminar
  5. Sī nūllō amōre coniūnctī estis, dē fīliīs generandīs minimē cōgitandum est!
    Etiam nōs ab illīs fugere dēbēre putō, quae quamuīs uirō careant sē nātum gignere uelle dīcunt. Red flag!

    ResponderEliminar