11.8.17

Et omnia nil perditione aliud

Oscillabatur
pinus in ramo passer,
sursum deorsum.



Amoto plostello demens plorat, inermis:
   viginti nummos perdiderat vetula.



Os resipit tua basia, lectulus acer odorem,
   corpus, et omnia nil perditione aliud.

No hay comentarios:

Publicar un comentario