24.8.17

Dies et nox in vicinia

Luce prima pervenit ad tabernam
ræda merces exoneratum, et ipsam
ornat ex imo interea lucernis
   fimbria fulgens.

                        ❦

Oppidana nox varios sonos fert
per fenestram; sunt soliti “vale” dum
occupant vias birotæ atque rædæ et
   sum sine somno.

No hay comentarios:

Publicar un comentario