26.8.17

Augusto mense exeunte

Mane volantes
Æolicas anates
litteras fingunt.


Augusto mense
exeunte, videntur
arbores fessæ.


Cælo patenti
hirundines vesperi
librant volatus.


Nubes tenues
prætereuntes Lunæ
subvelant cornu.

No hay comentarios:

Publicar un comentario