28.8.17

Ad Martinam M.

Opertus tranat
luce diversa nubem
Sol vespertinus.


Ave canente
prima, lanternæ custos
lumen vertebat.


Candida summa
cumulantur ad collem
nubes æstivæ.

2 comentarios:

  1. Felix Martina, cui haec pulcherrima carmina scripsisti!

    ResponderEliminar
  2. Gratias plurimas! Avide exspectamus alia carmina tua, quæ certe tam pulchra erunt quam illud nuper a te scriptum.

    ResponderEliminar