10.8.17

Ad Alexandram

Nerii movent
ramulos auræ, flores
ad Solem spectant.


Passer sub sudum
transiit ad fenestram
pipiavitque.



Amnis insulam
domibus arboreis
ardeæ spargunt.

Ex Alexandræ carmine
cui titulus est De 'domo arborea' imperfecta.

2 comentarios:

  1. Gratias summas tibi ago! Haicua tua cum stropha mea Sapphica nexu ligavi solido.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Gratias tibi refero plurimas! Nuper, postquam me decrevisse dixi modos Sapphicos temptare propter exemplum tuum, mecum putavi rectius dicendum fuisse conatus versificandi meos omnes ortos esse tuo ex sale benigno.

      Eliminar