12.7.17

Suspicit passer, ramum relinquit

Intuentem me
suspicit passer, modo
ramum relinquit.



Lustrat hibiscum
Syriacum formica,
comite musca.


Julius vesper
vento redolet miti
madidam terram.


Nubilo cælo
prope Lunam fulgentem
Venus lucebat.

No hay comentarios:

Publicar un comentario