23.7.17

Fulgur undarum

Pinu resplendet
inter umbram solemque
fulgur undarum.



Per callistemon
in suis quæque ramis
passeres duæ.



Ab strata via
subit aer æstuans,
caligans undis.



Jam purgat alas,
de summa lanterna jam
respicit turtur.

No hay comentarios:

Publicar un comentario