9.7.17

Nobilis sum, hæc est gens mea

Emeritensis sum nobilis. En cognatorum meorum simulacra trium: 


Apud nos lautas magnificasque domos invenire potes. Qualis hæc, tales sunt omnes:


Mihi est copia fibularum et torquium et anulorum inauriumque. Adspice hunc, quem præter ceteros diligo, ubi Spes ficta est in gemma:


Nec desunt nobis musici boni ut Lutatia Lupata, lyræ sollers:


Quamvis magna est hic varietas arborum florumque atque volucrium aliarumque bestiarum, nos juvant et ea in lapide sculpta. Sic hujus in lauri ramis aviculæ versantur, ad radices autem anguis:


Numina quoque arte musiva colimus (istud, quod in summo opere conspicis, non est quod videtur):


Hæc est gens, denique, quacum putes tempus, voluptatum gratia, non præterire:


No hay comentarios:

Publicar un comentario