30.7.17

Anisoptera, turdus, passeres, rosa

Arcum sedilis
cum passeribus una
turdus tenebat.

         ❦

Feminarum dum coetus fruticis
ramulos agit, citat et suum mas,
passerum grex stamina jam caduca
   pulchra redornat.

         ❦

Advolat spicam,
delicata considit
anisoptera.

         ❦






















Ut tibi sit mundus quoque pulcher, lætus, amœnus;
   nunc sicut flores suaviter et valeas.

2 comentarios:

  1. Respuestas
    1. Gratias plurimas tibi ago benignissimæ almæque! Nuper numeris tuarum stropharum Sapphicarum studui, quibus strophis tuis maxime delectatus sum. Hoc enim carminum genus ipse temptare decrevi cum viderem id tibi cordi esse.

      Eliminar