10.6.17

Tria haicua atque distichon unum

Saliens passer
simul binis pedibus
per pavimentum.


Grylli jam canunt:
adsunt noctes æstivæ,
sese non produnt.


Sole vix orto,
alternæ nubes velant
Lunam roseam.


Quoad pellis rugatur fers tibi nare placere,
   mente meum ac quærit umidulum os umeros.

No hay comentarios:

Publicar un comentario