3.6.17

Inter castana carduelis agilis

Inter castana
carduelis agilis
parem sequitur.


Ortus lumina in umbris accipit insula summa,
   albus apparet murus item roseus.


Simul ac vespam
cepit rostrulo passer
prædam remisit.


Chloris herbaque
ad castani radices
virides ambæ.


Canis præ ræda
domina pavescente
viam transiit. 


Interdum canens
mundatur carduelis.
Mitis est vesper.


Saliens passer
simul binis pedibus
per pavimentum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario