21.6.17

Exacto vere

Extremo vere
tempestate versantur
frondes caducæ.



Apricus adest,
quinis floribus fusus,
mensis Junius.
      Ex pipiatione Twitteriana hac.



Perstridentium
fenestram præteriit
hirundinum grex.



Volitantibus
hirundinibus, turdus
vesperi canit.



Responsum quærenti des licet aspera blando:
   sese decepit qui arserat hic animus;
pectus quod facile tamen ardori patet, oro
   ne despectetur, nedum aditus nec amor.

No hay comentarios:

Publicar un comentario