15.6.17

Hispania dum ardet

Carolo Cabanillas.
Ludi ut reddantur piscinæ, Hispania dum ardet,
   monent præfecti frigidulis domibus.



Flavula feles,
noctu per stratam viam,
solitaria.



Hora cœperunt
ante lucem canere
turdi merulæ.



Merulæ primæ
silentioque noctis
aliquot rædæ.



“Amisit poma
ipsa dum stabat arbor
orbata fructu.”
      (Ex libro De remediis fortuitorum).



Ardente Sole,
vento refulgent motæ
fluminis undæ.



Agneti.
Audax quæ meditor tibi fassus quomodo furer,
   basia si dederis, Harpocrates veniam.

No hay comentarios:

Publicar un comentario