5.5.17

In luce subtremula

Agitat ventus
Hispanicam platanum.
Ramus est fractus.



Tempus, quo nudata lætatur cute visus,
   dignum est quod veris festum habeas aliud.



Herba resplendens
in luce subtremula
solis occasus.



Librum legebam
inter probationem
turdo canente.



Clam quas adspectu perquiris mente salaci,
   quid si tactus huc percupidi adveniant!


No hay comentarios:

Publicar un comentario