20.5.17

In ramis pica

Crapula dum vigilas adeo minuit tibi vires,
   ut dubites surgas num sit oportuna res.


In ramis pica
felem mortuam strepens
petit nec abit.

Omen ante diem sextum decimum Kalendas Junias dum per hortos in theatrum ambulo factum. Cum domum reveni post fabulam scænicam spectatam, aliquid de Marilyna et poculis aureis quod illo die tempore postmeridiano scripseram delevi.


Negotiosus
e frondibus revolat
passer in nidum.


Albam per vices
circumvolans ostendit
hirundo caudam.

Quærens de hirundinis coloribus partibusque corporis didici hanc picturam Salvatoris Dalí, cui index est Hirundinis cauda et violoncellum, inter alia ejusdem nominis exstare:



Obiter gratias iterum ago Alexandræ Gaditanæ, quippe quæ per Twitter partita sit Valahfridi symbolam De versibus recte recitandis inscriptam, itemque locum retialem nomine Pede certo. Valahfridi “rationem naturalem” pronuntiandi Latine legens adhibere conor, atque sæpe Pede certo utor ad conatus versificandi meos comprobandos.


Hutteno dicata, in cujus versibus
“Qui loquitur, Nemo est; loquitur Nihil: at tibi siquid
    Insonuit, dicas Neminis esse Nihil.”                   




No hay comentarios:

Publicar un comentario