13.5.17

Virides undæ

Insulæ tecti
super angulum passer,
nubilum cælum.


Quod nescis num venturum, cur est tibi curæ?
   Discas incertis fidere quam minime.


Ad ponticulum
canens inter procellam
humilis turdus.


Vesperis ventus
commovet in frondibus
virides undas.


Graves volucres
per aera celeres.
Quam valent alæ!


Tam placet nomen
quam cantus, o Sylvia
atricapilla!


Mane vernali
turdus antelucanum
superat frigus.


Facta recenses turpia menteque respicis mæsta;
   cum dispellitur crapula non memor es.


2 comentarios:

  1. Pulcherrima haicua et pulchra disticha! Sed forsan necesse sit ut ultimum hexametrum respicias, nisi consonans -s caduca tibi cordi sit :)

    ResponderEliminar
  2. Gratias plurimas tibi ago benignissimæ! Quod ad consonantem caducam, detur hæc licentia tironi. :)

    ResponderEliminar