26.5.17

Procul fulminat

Index æstatis,
per oppidum strepitat
noctu birota.



Procul fulminat,
fulgetque neque tonat 
cælum nocturnum.



Mater cum breviores vestes fecerit istas,
   quæ dea nudavit et sibi poscit Amor.



Insulis tecti ciconia maxima avium rivi.
Insulis tecti ciconia maxima avium rivi.
Insulis tecti
ciconia maxima
avium rivi.



Pomeridiem
ciconiæ rosæque
stabant in sole.



Nempe domi jucundum laxa sidere mente,
   pensa autem pergam pigritiam moderans.



Avium greges
per aera concordes
volatus agunt.



Aeriplanum
discedens sub vesperum
sulcum producit.

No hay comentarios:

Publicar un comentario