30.5.17

Coco cuniculus

Hodie ad mensas vialis tabernæ sedebamus juxta quandam aream lusoriam positas. Ejus areæ harena in imagine conspici potest subsequenti.



Inter mensas oscillaque versabatur puellula cuniculi domina, cujus parentes juxta nos ad mensam quoque potiones refrigerantes bibebant. Illa, cum videret me sæpius cuniculum intueri, comis rogavit utrum vellem eum tangere («¿Quieres tocarlo?»). «Certe», inquam.

Mater mea e puella quæsivit quomodo bestiola vocaretur; cui illa: «Coco». Ipse quod genus ei esset rogavi; tum puella: «Cuniculus est». Suavissimus erat cuniculus puellulæ.

No hay comentarios:

Publicar un comentario