16.4.17

Haicua, quæ adhuc scripsi

Dudum haicua edo apud Google+, quorum cum perdita crediderim antiquiora, ea hic quoque colligere statui. Apparent ab ultimo usque ad primum. 


Caveas pati
non est acalanthidum,
liberæ canunt.

In memoriam patris.


Romæ versatur
Tomitana puella.
Nihil miratur.


Cantum demittit
ex altiore loco
cupidus turdus.


Oræ populi
frondes flantibus auris
versicolores.


Volitat albus
levisque papilio.
Per viam, rædæ.


Passer saliens
super insulæ tectum
caudam agitat.


Breviter tacta
cito de manu cadit
labilis aqua.


Animam ducit
per noctem inflammatam
Doctor Mysticus.


Inter veteres
eadem in arbore
fructus recentes.


Luminis orbe
ramos hactenus nudos
lampas illustrat.


Arbor vicina
de fenestra videtur
jam viridior.


Olebat vesper
Martio dimidio
madidam herbam.


Acalanthides
binæ sidunt in ramis,
evolant cito.


Incipit alter
Dominicus Martius
lumine florens.


Nonis Martiis.
Arbores, rædæ, viæ
nebula madent.


Occidit dies
inter nimbos terramque
lumen effundens.


Dum loquuntur
Lusitani cantitant
natura docti.


Sahariana
nebula cælum velat:
caligo verna.


Jam hirundines
domum circumvolitant.
Advesperascit.


Machina sonat.
Valetudinario
grylli non adsunt.


Semper videtur
sicut nunc fluit Anas
amnis fluxisse.


Tenuissimus
vitæ sudor vanescit
matris ultimus.



Cingitur caro
carnem intrans vibratque
corpus amantis.


Rivulus factus
copia pluviarum
aptus natando.


Cælo sereno
in horto lusorio
cæspes albescens.

Ad Alexandram Ramos Maldonado.

No hay comentarios:

Publicar un comentario