11.4.17

“Erat in civitate Sabina Poppæa…”

Nuper pelliculam spectavi cui index QUO VADIS est. Tum plura scire cupivi de Poppæa uxore Neronis, cum allectus essem a luminibus vultus Patriciæ Laffan, quæ Sabinam illam in tæniola agit.

Patricia Laffan Poppæam agens

Patriciæ Laffan vultui bene convenit quod de Poppæa fert Tacitus: “rarus in publicum egressus, idque velata parte oris, ne satiaret adspectum”.

At “huic mulieri cuncta alia fuere præter honestum animum”. Quid fecerat ut talem sententiam mereret? “Famæ numquam pepercit, maritos et adulteros non distinguens; neque affectui suo nec alieno obnoxia, unde utilitas ostenderetur, illuc libidinem transferebat”.

Etiam apud Tacitum didici Othonem, qui maritus quoque Poppææ fuit, provinciæ Lusitaniæ præfectum fuisse “ne in urbe æmulatus [Neroni] ageret”. De qua re, distichon hoc a Suetonio relatum:

Cur Otho mentito sit, quæritis, exsul honore?
  Uxoris mœchus cœperat esse suæ.

No hay comentarios:

Publicar un comentario