14.4.17

De quodam Ovidii versu

His diebus legere cœpi epistulam Nasonis primam earum ex Tomitana terra missarum, ubi versus hos repperi:

Adjuvat in bello pacatæ ramus olivæ:
   proderit auctorem pacis habere nihil?

“Auctorem pacis” periphrasis est pro Augusto, quem liber habet tamquam deum laudandum. “Fert liber Æneaden”, pergit Ovidius paulo post; Brutum ante rogaverat: “Si dubitas de me, laudes admitte deorum / et carmen dempto nomine sume meum”.

At de versibus illis cogitanti mihi venit in mentem utrum etiam intellegere liceat Nasonem in terra Tomitana “pacis habere nihil”. 

No hay comentarios:

Publicar un comentario