28.4.17

De quodam dicto Japonico aliisque de rebus

Nuper didici Japonicum dictum 一期一会 (ichigo ichie), quod forsan reddi potest 'unus in vita conventus'. Adagium ad conventus theæ bibendæ spectare videtur, at en explicatio quam nuper novi (inest et picta fabella digna quæ legatur): 一期一会.

Licet ille sit sensus, mihi de eis cogitare occucurrit quæ semel tantum in vita feci, de eis quoque quæ ne semel quidem quamvis cupiverim. Tum hoc haicu scripsi:

Semel in vita.
Id 'ichigo, ichie'
excitat mentem.

Ceterum cum etiam haud multo ante modis elegiacis studere cœperim, distichon pangere conatus sum:

Quo delecteris fuse fert hora benigna:
   dedecori non est, quod placeat capias.

Poeta non sum natus, nihilominus placet Latinos numeros colere cum more Romano tum etiam Japonico more. In quos modos animum plus aliquotiens his diebus intendi:

Duo passeres
inter frondes vescuntur.
At frigidulumst.

❦ ❦

Inopinato
dum sisto vespa venit
ad fenestram. Heu!

❦ ❦

Considens passer
in ramulo, quem movent
leviter auræ.


Jam passerculus
in eodem ramulo
silens cernitur.

❦ ❦

In commeatu
periclitatur feles,
errat incerta.

❦ ❦

Passer mature
percutiens ramulum
acuit rostrum.

❦ ❦

Parvulus cactus
juxta meam fenestram
quietus vivit.

Obiter de dicto illo quærens præterea didici id in Japonia additum esse nomini quod est Forrest Gump.



No hay comentarios:

Publicar un comentario