20.3.17

Ænigma intempestivum

Heri fabulam Eduardi Mendoza legebam De Pomponii Flatus mira peregrinatione. Pomponio quondam inedia lassitudineque deliranti apparuerunt vulpes et corvus ille caseum ore tenens, quæ bestiæ hoc colloquium habuerunt:

CORVUS
Misellum virum, famelicum fessumque in terra aliena!
VULPES
Si tantam tibi movet misericordiam, da ei caseum tuum.
CORVUS
Tu semper studes me orbare caseo. Quin potius eum pædico?
VULPES
Quando talia fecit corvus?
CORVUS
At dimidium facti est cœpisse.
VULPES
Exspecta. Aliquid melius in mentem venit. Ei proponamus ænigma. Dic, Pomponi, quid est super homine et sub homine, ante vitam et post mortem?

Hodie cum locum amico exposuissem, commentatus est: “Sunt tot modi pædicandi!”

No hay comentarios:

Publicar un comentario