6.3.17

“Discite Donatum, pueri”

In otiis scholasticis opus Valahfridi lego cui titulus est Latein ist tot, es lebe Latein! Ibi hodie distichon Johannis Glandorpii hoc inveni:

Discite Donatum, pueri, puerilibus annis;
     Ne spretus juvenes vos notet atque senes.

Quod legens in mentem venerunt verba quæ sodalis meus quidam dicere solebat: “Ei, qui puer non studuit, adulto studendum est” (El que no estudia de chico tiene que estudiar de grande).

2 comentarios:

  1. Iohanni omnino assentior. Quam ob rem mox incipiam Graecam linguam discere, ne semper iis discipulis magistrisque aemuler, qui Graece sciunt.

    ResponderEliminar
  2. Tuum consilium laudo. Mihi quoque animus est tempore æstivo linguam Græcam recolere, cujus studium nimis diu intermisi.

    ResponderEliminar