12.3.17

Davidis historia

Semper in eadem Hispanica regione habitavi qua nunc versor. At aliquot annos munere functus sum alio in oppidulo, unde mecum attuli statuam Davidis cujus imaginem ostendo.


Solebant quotannis ad scholam venire auxiliares —ut dicimus— sermocinandi: juvenes præsertim Americani ex Fœderatis Civitatibus septentrionalibus, qui loquelam suam veriorem præbentes magistros Hispanos Anglicæ linguæ in docendo adjuvant, dum ipsi Hispanorum sermonem discunt.

Cum equidem magister sim linguæ Hispanicæ necnon cupidus essem Anglicæ discendæ, duobus annis licuit scholas privatas mihi depecisci, quas munus meum exercendo solvi. Ratio hæc erat: semel in hebdomade binas per horas conveniebamus, alteram Hispanicæ datam Anglicæ alteram.

* * *
K. e Carolina Septentrionali venerat, Raleia ex urbe. Quam contigit sede carere, mihi autem cubiculum domi esse supervacaneum. Excepta hora ad hebdomadem constituta solebamus Hispanice loqui, nam ad hunc finem venerat ea; attamen per ejus sermonem America sæpius lucebat, multa præter linguam discendam animum alliciebant. Etiam K. ex Etruria mihi attulit dono Davidis statuam.

No hay comentarios:

Publicar un comentario