10.2.17

“Præsens de præteritis memoria”

Placet mihi Salvatoris Dalí pictura De memoriæ pertinacia“Horologiis tabentibus” illis repræsentari videtur ea mira animi impressio, ob quam tempus resistit vel etiam recedit. Tum turpibus factis præteritis rubemus veluti rursus incideremus in ea, necnon interdum aliqua vetere lætitia gaudemus.



De memoriæ permansione pictura
in MoMA servatur


His de rebus cogitans et locum aliquando recordor ubi Augustinus monet tempora, quæ præteritum, præsens et futurum dicuntur, potius esse dicenda “præsens de præteritis, præsens de præsentibus, præsens de futuris” (sententia eodem in loco sic explicata: “præsens de præteritis memoria, præsens de præsentibus contuitus, præsens de futuris exspectatio”).

No hay comentarios:

Publicar un comentario