26.2.17

De quodam Catulli carmine aliisque de rebus

In memoriam patris

Hodie carmini Catulli undecimo rursus studui. Ei primum in Studiorum Universitate operam dederam apud Aloisium Merino Jerez, quocum professore valde fructus sum Latinitatis studio. Ut intellegere potestis, illa puella “omnium ilia rumpens” memoria mea non abierat, nec vero oblitus eram versuum ultimorum amoris imaginis,

qui illius culpa cecidit velut prati
ultimi flos, praetereunte postquam
   tactus aratro est.

Hodierna lectio alias cogitationes suscitavit. Catullus carmine hoc rogat Furium et Aurelium, omnibus in periculis comites suos, ut puellae pro ipso nuntient florem ejus amoris cecidisse. At ante rogationem poeta mentionem facit periculorum complurium quae “quaecumque feret voluntas / caelitum, temptare simul parati” sunt illi amici; de itineribus agitur, in quibus Catullus Furium et Aurelium pro certo habet quocumque ipsum comitaturos. Hic Fridericus Guilielmus Doering interpres monet relationem itinerum pro amico subeundorum “tamquam certissimum verae amicitiae argumentum” in carmine positam esse.

His diebus periit pater meus. De hac re duos amicos intimos certiores feci, licet de nuntiando dubitavissem nolens eis incommodum afferre. Et nuntium misi cuidam in animo proximae, quamvis magnum spatium absenti. Hujus verba mihi fuerunt solacio affueruntque condolentes amici.

4 comentarios:

  1. Ex imo corde condoleo tibi. Mihi quoque maximo solacio fuit mea in pagina aliquid conclamare et maestitiam tantummodo patefacere hominibus orbis terrarum luctum hunc intellegentibus.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Gratias plurimas tibi ago. Haicu autem tuum pulcherrimum filiae amore abundat.

      Eliminar
  2. Reginaldus Syllabario p s d
    Gratias tibi qui partem uitae tuae nobis Latinum colentibus sine metu committas. Utinam dolorem animo firmo superes. Cura ut ualeas.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Gratias plurimas tibi ago, Reginalde.

      Eliminar