4.1.17

“Oportet discipulos publice loqui discere”

Dixi in priore occasione me nonnulla scribere velle de primo meo magistro Latinitatis deque professoribus qui in Studiorum Universitate me docuerunt. Incipiam ergo a magistro illo.

Linguae Latinae rudimenta primum mihi fuerunt nota apud Salesianos, quibuscum usque ad Universitatem studia fere omnia produxi. Nominis illius magistri oblitus sum, sed cognomen memini: eum “Calipham” appellabamus, nam barbam gerebat atque vultus ejus in mentem afferebat faciem Julii Anguita, “Caliphae” quoque appellati. Sacerdos noster quodam munere functus erat in curia Vaticana, et nos certiores aliquando faciebat dictionis ecclesiasticae; solebat attamen dictione restituta loqui, ut professores mei posteriores quoque semper fecerunt et ita ipse. Ceterum methodo tradita utebatur, qua Latinam linguam amare coepi.

Quondam Calipha ille me ad pulpitum vocavit ut scriptum religiosum ante condiscipulos legerem. Cum risu affectus essem, scriptum perlegere nequii. Non tamen iratus est magister noster; modo dixit 'discipulos oportere publice loqui discere'.

Tantum illo anno in schola studui Latinitati. Nam post studia tunc in lyceo communia, prosecutus sum ea “scientifica” dicta. At quibusdam vitae vicissitudinibus praeteritis, cursum ingredi decrevi Litterarum Hispanicarum, quas ipse hodie in schola doceo. Sed de professoribus qui Romanorum linguam in Universitate me docuerunt proxima vice loquar.

2 comentarios:

  1. profecto oportet... nunc qui magisterio fungor -vel, ut verum dicam, conor- maxime mihi paenitet non puero adulescentuloque me diutius coram aliis locutum esse. Sed docendo quoque discitur, quamquam maioribus cum difficultatibus. Vale.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Ipse conor magisterio fungi coramque discipulis eloqui. Ars est quae per diuturnam exercitationem discitur, ut opinor. Bene valeas et tu.

      Eliminar