1.1.17

Legere et scribere

Legitur apud Dominum Quixotum a Manica vanitatem talem esse ut blanditiae hominibus placeant etiamsi ab insano professae. Equidem non sine vanitate commentariolum Latinum scribere decrevi, qui Latinam linguam disco atque in menda incido multa.

Quamquam rudimenta linguae Romanorum discere coepi abhinc annos non jam paucos, nuper demum aliquantulum assiduitatis in studio consecutus sum. Nunc Latine scribere cupio; cum cotidie eveniant digna quibus sermones occupentur, occasiones non deerunt scribendi. 

Sed me dicebam nuper studio paulo plus operae dare. Recenter enim magis fruor scriptis Latinis quam aliis, qua de nova constantia partem illius cupiditatis scribendi ortam esse puto, nam saepe fit ut etiam scribere velint ei qui legendo delectentur.

Animus mihi est in proximo commentariolo de professoribus scribere qui in Studiorum Universitate me docuerunt, necnon de Latinitatis magistro meo primo, quibus plerisque gratiam habeo et de quibus non desunt quae dicam. Donec id facio pergam legere Johannis Ørberg Romam Aeternam et Catulli carmina.

2 comentarios:

  1. Optimum consilium est scribere post lectiones.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Cum approbes, libentius id faciam. Gratias tibi, carissima profestrix.

      Eliminar