13.1.17

De quadam fabula Jacomi Joyce

“Amico vale dixerat octo ante annis…”, incipit fabula. Illo autem die Parvus Chandler amicum suum rursus erat conventurus: Egnatium Gallaher, qui “Londinii in magna urbe” factus erat nobilis inter diurnarios. “Nihil agi potest Eblanae”, sibi querebatur ad amicum ambulans Parvus Chandler.

Perpendebat etiam an tempus sibi adesset quo demum poeta fieret. Et jam animo fingebat laudes quas amicus in actis diurnis Londinensibus erat scripturus, quamquam numquam Parvus Chandler pudens carmen ullum alienum uxori legere ausus erat antehac. Eblanae sibimet videbatur vitam agere “sobriam ac sine arte”.

* * *
“Paulum deberes per mundum versari”, monebat inter vischii pocula Egnatius Gallaher, cujus sententia nulla urbs tot oblectamenta praebebat quam Lutetia; se dicebat in Molis Rubris adfuisse omnibusque caffeariis bohemicis. At jam erat Egnatio Gallaher alium amicum conveniendum… postero die rediturus erat Londinium… proxima vice libenter cenaret cum Parvo Chandler ejusque uxore.

Via Eblanensis ineunte saeculo XX. (Imago hinc sumpta)

Illa nocte domi Parvus Chandler filiolum brachiis tenens, supellectiles adspicens quas uxor eligerat, ipsius uxoris photographema intuens, domo voluit effugere ac vitam agere qualem Egnatii Gallaher. Coepit legere carmen Domini Byron. Filius tamen experrectus est; ululabat. Parvus Chandler iratus clamat: “Desine!”. Tum puerulo singultante advenit uxor, Parvum Chandler reprehendit.

Singultus filioli imminuebantur. Parvus Chandler erubuit. “Et lacrimae cum conscientia exortae sunt ad oculos”.

No hay comentarios:

Publicar un comentario