21.1.17

"De familia Pascual Duarte"

Sic incipit Hispanica narratio romanesca La familia de Pascual Duarte inscripta: “Ego, domine, non pravus, etsi quidem causa cur essem minime deesset”. Ea narratio a Bárbara Pastor de Arozena Latine reddita in lucem edita est Matriti, anno Domini MCMXC, domo Ediciones Clásicas. Excerpta transcribo e versione illius profestricis, de qua versione oportet notare nomina Hispanica hominum locorumque propria in Latinam linguam non versa esse ob commendationem ipsius Camilli Josephi Cela fabulae auctoris: legitur ergo “Pascual Duarte” neque “Paschalis”, ut monet profestrix in pagina XV editionis citatae, I. a).

Patent similitudines inter fabulam Camilli J. Cela et illas quae saeculis XVI et XVII in Hispania floruerant, quod narrationum genus Hispanice “novela picaresca” vocatur: nebulonum theatrum quorum nobilissimi sunt Lázaro de Tormes et Guzmán de Alfarache. Attamen Pascual Duarte scelestus dicendus est potius quam nebulo sive “pícaro”, quippe qui poenas facinorum suorum in vinculis solvebat dum litteras conscribebat ipsius acta continentes.

Ceterum nulla nebulonum fabula illarum veterum voce “familia” inscripta est: tantopere quidem sua domo oppressus fuisse videtur Pascual. De qua re quondam mihi Museum del Prado visenti occucurrit cogitare quam longe abesset illius familia ab ea Caroli IV notissima quoque inter Hispanas domos. Huc pertinet verba rursus ex narrationis initio afferre, cum Pascual ipse dixisset: “Inter carnes fuco unguentoque ornatas et notis punctas jam nulli delendis multum interest”.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada