20.3.17

Ænigma intempestivum

Heri fabulam Eduardi Mendoza legebam De Pomponii Flatus mira peregrinatione. Pomponio quondam inedia lassitudineque deliranti apparuerunt vulpes et corvus ille caseum ore tenens, quæ bestiæ hoc colloquium habuerunt:

CORVUS
Misellum virum, famelicum fessumque in terra aliena!
VULPES
Si tantam tibi movet misericordiam, da ei caseum tuum.
CORVUS
Tu semper studes me orbare caseo. Quin potius eum pædico?
VULPES
Quando talia fecit corvus?
CORVUS
At dimidium facti est cœpisse.
VULPES
Exspecta. Aliquid melius in mentem venit. Ei proponamus ænigma. Dic, Pomponi, quid est super homine et sub homine, ante vitam et post mortem?

Hodie cum locum amico exposuissem, commentatus est: “Sunt tot modi pædicandi!”

12.3.17

Davidis historia

Semper in eadem Hispanica regione habitavi qua nunc versor. At aliquot annos munere functus sum alio in oppidulo, unde mecum attuli statuam Davidis cujus imaginem ostendo.


Solebant quotannis ad scholam venire auxiliares —ut dicimus— sermocinandi: juvenes præsertim Americani ex Fœderatis Civitatibus septentrionalibus, qui loquelam suam veriorem præbentes magistros Hispanos Anglicæ linguæ in docendo adjuvant, dum ipsi Hispanorum sermonem discunt.

Cum equidem magister sim linguæ Hispanicæ necnon cupidus essem Anglicæ discendæ, duobus annis licuit scholas privatas mihi depecisci, quas munus meum exercendo solvi. Ratio hæc erat: semel in hebdomade binas per horas conveniebamus, alteram Hispanicæ datam Anglicæ alteram.

* * *
K. e Carolina Septentrionali venerat, Raleia ex urbe. Quam contigit sede carere, mihi autem cubiculum domi esse supervacaneum. Excepta hora ad hebdomadem constituta solebamus Hispanice loqui, nam ad hunc finem venerat ea; attamen per ejus sermonem America sæpius lucebat, multa præter linguam discendam animum alliciebant. Etiam K. ex Etruria mihi attulit dono Davidis statuam.

6.3.17

“Discite Donatum, pueri”

In otiis scholasticis opus Valahfridi lego cui titulus est Latein ist tot, es lebe Latein! Ibi hodie distichon Johannis Glandorpii hoc inveni:

Discite Donatum, pueri, puerilibus annis;
     Ne spretus juvenes vos notet atque senes.

Quod legens in mentem venerunt verba quæ sodalis meus quidam dicere solebat: “Ei, qui puer non studuit, adulto studendum est” (El que no estudia de chico tiene que estudiar de grande).

26.2.17

De quodam Catulli carmine aliisque de rebus

In memoriam patris

Hodie carmini Catulli undecimo rursus studui. Ei primum in Studiorum Universitate operam dederam apud Aloisium Merino Jerez, quocum professore valde fructus sum Latinitatis studio. Ut intellegere potestis, illa puella “omnium ilia rumpens” memoria mea non abierat, nec vero oblitus eram versuum ultimorum amoris imaginis,

qui illius culpa cecidit velut prati
ultimi flos, praetereunte postquam
   tactus aratro est.

Hodierna lectio alias cogitationes suscitavit. Catullus carmine hoc rogat Furium et Aurelium, omnibus in periculis comites suos, ut puellae pro ipso nuntient florem ejus amoris cecidisse. At ante rogationem poeta mentionem facit periculorum complurium quae “quaecumque feret voluntas / caelitum, temptare simul parati” sunt illi amici; de itineribus agitur, in quibus Catullus Furium et Aurelium pro certo habet quocumque ipsum comitaturos. Hic Fridericus Guilielmus Doering interpres monet relationem itinerum pro amico subeundorum “tamquam certissimum verae amicitiae argumentum” in carmine positam esse.

His diebus periit pater meus. De hac re duos amicos intimos certiores feci, licet de nuntiando dubitavissem nolens eis incommodum afferre. Et nuntium misi cuidam in animo proximae, quamvis magnum spatium absenti. Hujus verba mihi fuerunt solacio affueruntque condolentes amici.

10.2.17

“Praesens de praeteritis memoria”

Placet mihi Salvatoris Dalí pictura De memoriae pertinacia“Horologiis tabentibus” illis repraesentari videtur ea mira animi impressio, ob quam tempus resistit vel etiam recedit. Tum turpibus factis praeteritis rubemus veluti rursus incideremus in ea, necnon interdum aliqua vetere laetitia gaudemus.



De memoriae permansione pictura
in MoMA servatur


His de rebus cogitans et locum aliquando recordor ubi Augustinus monet tempora, quae praeteritum, praesens et futurum dicuntur, potius esse dicenda “praesens de praeteritis, praesens de praesentibus, praesens de futuris” (sententia eodem in loco sic explicata: “praesens de praeteritis memoria, praesens de praesentibus contuitus, praesens de futuris exspectatio”).

1.2.17

De quodam haicu

Conatus sum vertere haicu Japonicum, quod heri primum legi per ejus versionem Hispanicam. Inest carminis interpretatio longior in libro El espacio interior del haiku inscripto (Shinden Ediciones, anno MMIV).

En haicu:

今生の汗が消えゆくお母さん

De verbis Japonici carminis haec inveni (facile tamen fieri potest ut fallar):

今生 (ko-n-jo-o): 'vita' (http://jisho.org/search/konjo).
の (no) est particula genetiva, ergo 今生の valet 'vitae'.
汗 (a-se): 'sudor' (http://jisho.org/search/ase).
が (ga) est particula anaphorica, quae vim 'sudoris' vocis prioris auget indicatque 'sudorem' subjectum esse continenti verbo temporali.
消えゆく(ki-e-yu-ku): 'vanescit' (http://jisho.org/search/kieyuku).
母さん (ka-a-sa-n): 'mater' (http://jisho.org/search/kaasan).
お (o) praefixum est jam 'respectum' jam 'familiaritatem' significans.

Secundum ante dicta haicu verti posset, stricto sensu, sic: 'Vitae sudor vanescit matri'. Carmen autem reddere tentavi regulas Latinas adhibens hoc modo:

Tenuissimus
vitae sudor vanescit
matris ultimus.

(Regulae quarum mentionem feci sunt eae in Scriptorium Academicum Latinum collatae).